Gallia Romana

Notice

City Nîmes (Gard, 30)
Subject(s)
Author(s)
Resource type Printed book
Date 1631
Inscription
References Gölnitz 1631, pp. 562-563
Bibliography

Fiches/Veyrac 1996, pp. 241-268 ; Gros 1996, pp. 370-371, 440-441 ; Lemerle 2005, p. 87 ; Lemerle 2013-2

Remarks

Transcription

Fiches/Veyrac 1996, pp. 241-268 ; Gros 1996, pp. 370-371, 440-441 ; Lemerle 2005, p. 87 ; Lemerle 2013-2

The building identified as a temple is in reality the place of worship in the Sanctuary of the Fontaine

« Inde ad templum Dianæ, quod appellant de la Fontaine. Hodiè monasterium religiosarum est. Quòd penes fontem exstructum est, videtur nomen sortitum. Hoc dignum visu est. [563] Ostentat rudera è magnis lapidibus ejusdem quantitatis, sed sine cæmento interjecto stantibus. Adsunt columnæ excavatæ armaria pro positu deorum ; foramina item è quibus fumus in sacrificiis excitatus exiit ; loca item victimis mactandis, ubi cruore parietes tingebantur. Sunt qui hoc templum Vestæ faciunt. Sed negamus hoc cum Poldo, tùm quia Romani templum Vestæ in meditullio urbis, ut Vestales virgines in medio populi à maleficiendo absterrerentur, locàre, non ad muros urbis, qui huic templo vicini adhuc conspiciuntur : tùm quòd forma Vestæ templi erat rotunda & circularis, uti Pantheon Romanum à M. Agrippa excitatum ; Pol. Virg. Lib. IV de invent. Rer. C. 14 : hoc verò templum fuit quadrangulare. »