Gallia Romana
Notice
City | Bordeaux (Gironde, 33) |
---|---|
Subject(s) | |
Author(s) | |
Resource type | Printed book |
Date | 1580 |
Inscription | |
References | Vinet 1580, 210 G |
Bibliography | DLF XVIe siècle, pp. 1193-1194 ; Étienne 1962, pp. 191-195 ; Lemerle 2005, pp. 66, 104-105 |
Remarks | |
Transcription
DLF XVIe siècle, pp. 1193-1194 ; Étienne 1962, pp. 191-195 ; Lemerle 2005, pp. 66, 104-105
« PALATIVM GALLIENI, quod vocant, seu Galienæ, de quo antiquitatis ignarum vulgus egregiam fabulam commentatum est : quam & Rodericum quendam Toletanum referre non puduit libro quarto Hispaniscorum, id videtur potius a Gallieno Augusto conditore nomen accepisse : quo imperatore Tetricus quidam Aquitaniæ præfectus, Burdigalæ fuit Imperator factus, quemadmodum ante meminimus. Est autem Amphitheatrum, sive potius pulchri quondam Amphiteatri tenues reliquiæ. Id circundabant parietes sex : eratque extimi, qui reliquos altitudine superabat, & intimi, omnium humillimi intervallum octoginta sex pedes, quantum quidem semiruta, & jacentia vetustissima monumenta nobis eo pede metiri licuit, quem Glareanus Helvetius à Budæo Parisiensi accepisse se dictitabat. Mediæ areæ longitudo, quam excipiebant utrinque portæ singulæ, ducentos & viginti quattuor, latitudo, centum & quadraginta pedes patebat : ut hæc ovi figura construi mos erat. Extra urbem semper fuit : distabátque à proximo mnium Ausonianæ Burdigalæ angulo passus minimum quadringentos. »