Gallia Romana

Notice

City Autun (Saône-et-Loire, 71)
Subject(s)
Author(s)
Resource type Printed book
Date 1640
Inscription
References Ladone 1640, p. 14
Bibliography

Papillon 1742, I, pp. 364-365 ; Rebourg 1993, pp. 45-55 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

Remarks

Transcription

Papillon 1742, I, pp. 364-365 ; Rebourg 1993, pp. 45-55 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

The work published by Ladone is an annotated poem on the subject of Autun’s antiquities

« INGENTES VRBIS PORTÆ. Quatuor antiquitus erant vrbis portæ : Cabilonensis scilicet siue Romana : Ianualis, Lingonensis et porta Druydum. Cabilonensis sic primum dicta est eo quod Cabilonem duceret : postmodum Romana ab ingressu Romanorum principum vocitata fuit, nunc cum ipsa porta nomen vtrumque periit, solaque supersunt viæ stratæ ab vrbe progredientis vestigia. Lingonensis ita dicta quia in Lingonas proficiscentibus præbebat iter, extat adhuc pene integra, mutato tamen veteri nomine, Diui Andreæ porta vulgo nuncupatur. Ianualis a Iani fano quod non longe distat olim appellata, nunc ab Arröo flumine nomen habet pristinum splendorem retinet. Quartam denique qua ibatur ad montem Druydum & cuius hodie restant clara indicia, nomen ab ipsis traxisse Druydibus facile crediderim. »