Gallia Romana

Notice

City Vers-Pont-du-Gard (Gard, 30)
Subject(s)
Author(s)
Resource type Printed book
Date 1661
Inscription
References Mérian/Zeiller 1661, IV, p. 54
Bibliography Provost 1999-2, p. 736 ; Lemerle 2005, pp. 88-91
Remarks

Transcription

The ‘Pont du Gard’ was probable the most universally admired Gallo-Roman monument

« Pons Romani operis triplex celeberrimus, quo Gardus sive Gardon flumen ; proximè Uzez sive Uticam defluens, neque altum nimis supra Beaucaire in Rhodanum sese exonerans, jungitur. Structus est tribus à Nemauso milliariis, quem in Itinerario meo Gallico prolixè linguâ Germanicâ descripsi, quique à Munstero lib. 13. Cosmogr. Cap. 14. fol. 269. edition[is] postremæ anno 1628. Germanicè descriptus legi potest : qua de causa loco illius Latinam ejus descriptionem, ex Golnizii Ulysse Bellico-Gallico huc apponam, præsertim, quia illam in prædicta mea Topographia Galliæ c. 5. p. 367. seqq. Allegavi. Sic verò illa habet.
Videamus structuram Pontis hujus à multa antiquitate firmissimi & fortissimi. Is triplici arcuum seu fornicum ordine, ita, ut infimus medium & supremum sustentet, est discriminatus, nec tamen ullo uspiam Cæmento, quod ad lapidum commissuras, conjunctus. Infimus fornicum ordo Gardoni transitum concedens, sex arcus habet & longus quadringentos, triginta octo, altus octoginta tres pedes : singuli verò arcus, quinquaginta octo pedes sunt longi. Arcuum columnæ singulæ octodecim pedum longitudinem habent. Spatium, quod inter primum & secundum arcuum ordinem intercedit, constituit septem pedes & tredecim digitos.
Medius ordo, undecim arcus habet & longus est Septingentos quadraginta sex, altus viginti & unum pedes. Singuli arcus quinquaginta pedibus à sese invicem distant. Columnæ undecim hos arcus sustinent, quarum singulæ tredecim pedes sunt latæ. Arcus verò ex uno eodemque lapide dextrè & artificiosè videntur constructi ; inter lapides inveniuntur viginti duas spithamas longi. Inter hunc arcuum ordinem & supremum, intercedit spatium sex pedum & octo digitorum. Usus viæ hic est communis pro hominibus & jumentis onustis, non tamen amplus, ita, ut præter unum equum via non capiat. Tertius arcuum Ordo, sive summus è cocto latere structus est, in dies per tempestates ruinam faciens, aperto aeri expositus ; extrema utraque montes versus, sunt ab iis abjuncta, ita ut nulli isthac ascensus via, nedum transitus pateat. Hujus summi ordinis fornices numerantur triginta quinque, singuli septendecim pedum habent longitudinem : ipse verò tertius sic Ordo, longitudinem habet, quingentorum & quatuor pedum, altitudinem sex : columnæ fornicum quinque, cum dimidio pede habent longitudinem. His supremis arcubus olim fuit impositus Aquæductus excavatus, tres pedes altus ob quem immensum hoc ædificium structum antiquitus creditur. &c. Hactenus Gôlnizius. Quis verò hujus tàm admirandi Pontis Auctor vel artifex fuerit, de eo nihil certi constat. Unde Theodorus Beza in suo de hoc ponte Epigrammate inter alia sic canit.