Gallia Romana
Notice
City | Lyon (Rhône, 69) |
---|---|
Subject(s) | |
Author(s) | |
Resource type | Printed book |
Date | 1631 |
Inscription | |
References | Gölnitz 1631, pp. 341-342 |
Bibliography | Lemerle 2005, pp. 34-35, 112 |
Remarks | |
Transcription
« Non procul ab hoc monasterio [templo S. Iohannis Burgundi] ad radicem montis est monumentum, quod vulgò la sepulture de deux amants dicitur : Elevatum conspicitur & impositum IV magnis columnis, suis cum epistyliis ; erectumque in publica platea [342] juxta ædes fabri cujusdam, ferrarii, inter portam la Veze, quam sub adventum nostrum ingrediebamur, & montis castrum, la Pierre Cize. De hac sepultura variæ sunt opiniones. Aliqui putant, Herodem Iohannicidam, cum Herodiade in exilium pulsum, Lugduni mortuum esse, & sub his saxis cum suo scorto sepultum jacere. Alii sunt, qui duorum amantium volunt esse monumentum, è Sicilia exulatum qui iverunt diversis & oppositis quasi viis & itineribus ; iiqu posteà Lugduni iterum convenêre, vitamque in mutuo amoris officio finiêre ; unde constantiæ & mutui adfectûs hoc iis publicum positum sit monumentum. De Herode constat, ipsum ob facinora deportatum esse in exilium ad provinciam Lugdunensem ; num verò ideò Lugduni sepultus sit, credant qui volent. »