Gallia Romana
Notice
Transcription
Fiches/Veyrac 1996, pp. 241-268 ; Gros 1996, pp. 440-441 ; Lemerle 2005, p. 87 ; Lemerle 2013-2
« Fons etiam Dianæ, qui prope illius templum ex durissimo saxo, tanto gurgite scaturit, ut quandoque Urbi inundationem minetur, ut ex epigrammate constat, quod in Collegio à Francisco primo fundato ad portam exstat, quo sumptu fuerit ornatus ex pauimentis, tessellatis, si aliquantulum terram ibidem foderis, colliges. [ ] [41] Num autem fons hic Diuæ tantum, ceu lauacrum, consecratus fuerit, an verò in eo sacerdotes eius ex more, ut apud Apollon. 3. Argonaut. & apud alios videmus, antequam sacra facerent, se lavarint, non disputo, cuiuis propriam, siquidem tanti non est periculi, relinquens opinionem. »