Gallia Romana
Notice
Ville | Autun (Saône-et-Loire, 71) |
---|---|
Sujet(s) | |
Auteur(s) | |
Support | Imprimé |
Date | 1650 |
Inscription | |
Références | Léauté/Thomas 1650, p. 26-27, 34-35 |
Bibliographie | Papillon 1742, II, p. 319-321 ; Rebourg 1993 ; Lemerle 2005, p. 113-116 |
Remarques | |
Transcription
Papillon 1742, II, p. 319-321 ; Rebourg 1993 ; Lemerle 2005, p. 113-116
« Nulla totius Europæ (Romam excipio) ciuitas est, quæ tot antiquis stemmatis, ædificiis, monimentis, munimentis, vastis mnibus, theatris, amphitheatris, phanis lithostratis, tam firmis, amplis, affabrefactis, solidisque polleat, ac decoretur, & vt testes sistam, sola diagrammata his posita sunto. […] [27] Solebant circa pylas astruere propugnacula Hedui, vt videre est reliquis portis ; & quia ampla turris innititur antiqui præsidii fundamentis prope portam quæ Desbanes appellatur, ibi olim vt nunc pylam arcis constitutam reor ; summa verò parte arcis, quæ hodie Riuaux vocitatur, duæ adsunt turres vicinæ insidentes antiquis ruinis forsan ibi fuit exitus. Media huius amplæ arcis regione plures sunt fontes, vnis credo tubis aquas excipientes, posteà vrbi partientes, præmunitur rursum duabus arcibus suprema pars illa, quæ Chasteau vocatur Riuaux, & ædibus Antistitis inclyta adsunt phana, & vrbis primores. Ab ipsa regione tanquam è specula circum circa agrum, vrbem, intus, extrà, lustrare conceditur.[…] [34] In medio igitur vrbis, vt iam præfati sumus, erat campus Martius [ ] [35] circum circa Martium emporium illud, Prætorianarum aut Magnatum ædium reliquiæ manent : tabulata lapillis strata, carbonibus (ab incendio credendum) congesta ruinis. »